Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

et ibi est meta terrea sub vna arbore Bikffa \o­cata; quae separat terram cognationum ipsius Co­mitis Mike, filii lladun, ipsa tamen terra Hozte­rete superius vocata, remanet semper ad parlem orientalem et exinde vadit super vnum berch, et ibi est crux posita super vnam arborem, et sub ipsa cruce est terrea meta, et exinde procedit et vadit super vnam paruulam vallem , que vulgo ay dicitur, super quatuor terreas metas, et ibi an­gulatur; que separat terras fratribus ipsius Comi­tis Mike a parte meridionali, et a parte occidentali separat terras custodum syluarum regalium de al­tera villa , post hoc vadit super vnum inontem acutum , et in verlice ipsius montis est terrea me­ta, et est crux posita super vnamarborem; de­inde descendendo ad partem orientalem cadit in vnum Fertews, quod vulgo dicitur ; et ibi est terrea meta ; et deinde vadit versus partem austra­lem, seu septemtrionalem supra vnam antiquam viam ad vnum Bikffa, et ibi est sub vna arbore Bikffa terrea meta ; deinde vadit super vnuin magnuin montein ; ibi sunt lapides magni in verti­ce ipsius montis, et deinde descendit in magnain vallein; et de ipsa valle descendendo, cadit in aquam Gron , et in aqua Gron ascendit in satis magno spacio, et deinde exit in aquam Molcha­tew vocatam; deinde vadit in vnum Yezueres, que vocatur Hostherethe, et est noinen ipsius terre, et deinde vaclit et cadit in caput aque Lo­coucha , descendit ad satis magnum spacium et perueni! ad primarn metam , et ibi terminatur. Datum Bude quinto die Beati Barnabe Apostoli. Anno Domini MCC. nonagesimo sexto. u E.v autographo Tabulurii FawiHae Beniczkiauae.

Next

/
Thumbnails
Contents