Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)
Radun, fidelis noster ad noslram accedens presenciam, quasdam terras , quarum vna Hosteryte nuncupatur, et in loco Vezueres vulgo appellato est sita, et alia inter fluuios Jeszenicze et Lococha existit, nomine vacuarum terrarum petiuit a nobis sibi dari; verum quia veritas nobis non constabat de eisdem, fidelibus nostris Praeposito et conuentui Ecclesiae B. V. de Turoch dedimus m mandatis, vt mitterent testimonium ipsorum, coram quo Chomes Philippus, filius Thome, homo noster tcrras supradictas, si vacuas et ad nostram collationem pertinentes esse inueniret, extunc praesentibus commetaneis et vicinis statueret ipsi Comiti Mike possidendas. Qui postmodum rescripserunt, quod idem homo noster presente testimonio ipsorum terras supradictas incultas et ad nostram collacionem pertinentes esse inuenisset ; et easdem in presencia commetaneorum et vicinoium sfatuisset Comiti Mike supradicto, nullo contradictore existente , excepto prato quodam modico, pro quo prato per Custodes syluarum nostrarum extitit contradictum. JNos itaque consideratis meritoriis obsequiis eiusdem Comitis Mike prefatas terras eidem et suis heredibus donauimus et contulimus possidendas perpetuo absque prato supradicto, nulliusque iuri per hoc praeiudicium inferentes. Methe autem terrarum earumdem, prout in eiusdem Conuentus litteris nobis innotuit , hoc ordine distinguuntur: Prima meta incipit, vbi ipse due aque coniunguntur, et cadunt inuicem , et principaliter ipsa aqua Jeszenicze cadit in aquam Lococha; incipiens iuxta aquam Jezenicze venit in caput eiusdem aque Jezenicze , et transit ipsam aquam ad partem meridionalem,