Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

meritorum respondere muneribus donatiuis, Tt ex lioe alii ad fidelitatis opera vehementius accendan­tur. Proinde ad vniuersorum notitiam harum se­rie volumus pertienire, quod quum M. Nicolaus, filius M. Oliuerii, Magister pincernarum nostro­rum , Comes de Zathmar, dil. et fid. noster, suis obsequiis a tempore coronationis nostrae semper lateri nostro adhaerendo, in generalibus et parti­cularibus expeditionibus regni nostri, cum summa fidelitate nobis studueiit complacere; quibus co­ram nostrae Maiestutis oculis, exstitit nobis meri­to commendatus; quae per singula praesentibus longuin esset enarrare; quaedam tamen specialio­ra, de suis seruiciis, praesentibus duximus anno­tanda, videlicet: quum nos post adepta regni Hungariae gubernacula exercitum contra Ducem Austriae et Styriae, tunc capitalem inimicum re­gni nostri, generalem misissemus; idem M. Nico­]aus, non sine sui cruoris eifusione, laudabiles im­pendit famulatus: vbi duo cognati sui, Ladislaus et Nicolaus nomine , sunt miserabiliter interempti. Praelerea quum contra Rorandum Yojuodam et fratres suos , filios Thomae, cum nostrae militiae multitudine armatorum processissemus, et castrum eorum Adrian vocatum , faceremus obsideri; idem M. Nicolaus seruitia nobis exhibuit gratiosa; vbi duo seruientes sui sunt diris vulneribus sauciati. Ceterum quum contra Ioannem, filium Henrici Rani, infidelem regni nostri, cum valido exercitu accessissemus, et quidam de societate eiusdem ad explorandum exercitum nostrum, venissent, di­ctus M. Nicolaus, vnum de illis exploratoribus, Gregorium nomine captiuauit, quem prope Cuper­, nium (hodie Kapornak) puniri fecimus sentenlia

Next

/
Thumbnails
Contents