Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

capitali. His itaque fidelitatibus et seruitii* eius­dem M. Nicolai recensitis, licet respectu seruitio­rum suorum, qnae ad praesens egimus, modica \ideantur: in recompensationem tamen aliqualem suorum obsequiorum, nobis, vt praeliabitum est impensorum, quamdam terram Cumanorum, Iteg videlicet et Georgii, sine lierede decedentium,JCa­a s vocatam, vacuam et liabitatoribus destitutam in Comitatu de Zabaucli (Szabolcs) existentem; cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis suis, ac • sub eisdem metis et terminis, in quibus per eos­dem Cumanos limitata fuerat, et possessa, eidem M. Nicolao, et per eum suis heredibus, heredum­que suorum successoribus dedimus, contulimus, et tradidimus iure perpetuo pacifice possidendam , sine praeiudicio iuris alieni. In cuius rei memori­am etc. Datum per manus ven. Patris D. Tlieodo­ri, Dei gr. Episcopi laurien. aulae nostrae V. C. — anno Domini MCCXCVI. regni autem nostri anno V I. VII. kal. Nouembris." E MSS. Wagner Katona Tom. VI p. 150. sqq. An­dreas VII. kal. Nou. non sextum, sed septimum iati* agebat Regiminis annum: reseribendum videtur: regni anno VI f. VI. kal. Nouembris. A, Ch. 1296. Idem slndreas Andronico , Praeposito Vesz­primie/isi, in refusionem damni perpessi possessiones in Comilatit Baranyensi confert. Andreas, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, ilamae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fi­delibus, tam praesentibus quam futuris, praescn­tinm notitiam habituris, salutem in Domino sem-

Next

/
Thumbnails
Contents