Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)
non cancellatas, non in aliqua sui parte vitiatas, ratas habentes et acceptas, de verbo ad verbum presentibus inseri faciendo, auctoritate presencium confirmamus, dupplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus Venerabilis Patris Antony, dei gratia, Episcopi Clianadiensis, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCXCVIIJ. V. kalendas Iunii. Reni autem nostri anno octauo." membrana orig. Excelsae Camerae. Coll. Diplom. Szechenyi. Tom. III. nro 26. Heuenesi Tom. 00. nro LIII. p. 182. A. Ch. 1298. ldem Andreas piscationem in medietate Danubii a hospitibus de Maros ademlam, Praepositurae Demesiensi restituit. Andreas, Dei gratia, Rex Hungariae, memoriae commendanles significamus, quibus expedit vniuersis, praesentium per tenorem: Quod licet nos medietatem Danubii, quantum extendit cursus metarum aquae Danubii, Ecclesiae S. Margarethae Virginis Demesiensis ab insula Leostachii vsque ad Ipultu, a parte hospitum nostrorum de Morus, eisdem hospitibus nostris de Morus contulimus ; tamen quia constitit nobis per priuilegium Domini Andreae Regis Hungariae, aui nostri charissimi, clarae memoriae, totum Danubium cum piscatione husonumet piscium, quantum a praedicta insula Leustachii vsque ad Ipultu distenditur, esse et fuisse Ecclesiae et Capituli Demesiensis , totum fluuium Danubii, iuxta continentiam priuilegii eiusdem Domini Regis Andreae, simul cum piscationibus husonuin , qui vulgariter Tanya dicitur, et piscium, eidem Ecclesiae, et Praeposito