Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

ac Capitulo Demesiensi, restituendam duximus et reddendam , pleno iure, sicut ipsorum fuerat ab antiquo; reuocantes authoritate praesentium lit­teras seu munimenta, ipsis hospitibus de Morus su­per ipsa piscatione et medietate Danubii per nos concessa. Ipsis hospitibus de Morus super praemis­sis de cetero perpetuum silentium imponentes. Da­tum Budae in festo Assumtionis gloriosae. Anno Domini MCCXCVIII. E Coll. Dipl. Heuenesi Tom. LXXIX. seu ZZ. pag. 3it-2. A. C/i. 1298. Idem Andi-eas terram Suslan Comiti Si/neo­ni , Simeonis fdio confert. Nos Andreas, Dei gracia , Rex Ilungarie, memorie commendantes , tenore presencium significamus, quibus expedit Vniuersis : Quod Comes Symon , filius Symonis, fidelis noster; ad nostram accedens presenciam, quamdam terram, Mathey \idelicet, sine herede decedentis, Sus­lan nuncupatam , quondam castrum, nostrae col­lationi perlinentem, pro suis fidelitalibus et serui­ciis, a nobis sibi dari postularunt: verum quia nostrae Excellenciae non constabat, vtrum praedi­cta terra pertineat nostre collacioni nec ne; fideli­bus nostris, Capitulo Iauriensi , dedimus in man­datis, vt ipsorum mitterent ydoneum testimoni­um, coram quo Perlym, homo noster , reambu­let predictam terram, praesentibus commetaneis et vicinis, et statueret eidein Comiti Symoni pos­sidendam ; si non fieret contradictum ; contradicto­ribus contra eundem Symonem, ad nostram pre­senciam euocatis, et post hec seriem ipsius nego-

Next

/
Thumbnails
Contents