Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
D. Lodomerius, D. gr. Archiepiscopus Slrigoniensis, et Comes perpetuus loci eiusdem, dilectus et fidelis noster, et discreti viri, capitulum Ecclesiae Strigoniensis, super grauaminibus et oppressionibus populorum , seu iobbagyonum suorum, inter fossatum Strigoniense constitutorum, contra Slephanum iudicem, iuratos et vniuersos ciues deStrigonio, materiam quaestionis mouisset, in figura iudicii coram nobis, et impia lite inter partes exstitisset diutius alteraatum; et Iicet de partium consona voluntate ipsam causam primo ad congregationem regni nostri futuram, ac deinde ad quindenas S, Georgii Martyris, prorogassemus, nostris litteris mediantibus , certis poenis positis inter partes, quae in prioribus litteris nostris memorialibus ex inde confectis, plenius continentur; demum tamen idem ven. Pater D. Archiepiscopus et suum Capitulum, nec non M. Franciscus, Praepositus Ecclesiae S. Thomae de promontorio Strigoniensi, frequentatis vicibus prius nobis per suos nuncios, et procuratores speciales significare curarunt, quod idem villicus et ciues, contra ordinationem iudiciariam , definitionemque nostram , litterarum nostrarum tenori luculentius insertam, praesumptione et auctoritate propriatemere venientes, super populos seu iobbagyones eiusdem D. Archiepiscopi et capituli sui et eiusdem Ecclesiae S. Thomae, exactionem el collectain fecissent, fractisque ostiis domorum, et captis pignoribus earumdem , qui collectam per ipsos villicum et ciues, per solam facti potentiam, temeraria et fastuosa praesumtione violenter indictam, sicut de iure habebant, soluere renuebant; lite pendente inter partes superius memoratas, praedictos iobbagyones ipsorum, 20 *