Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
videlicet inter fossatum Strigoniense constitutos, adstare suo iudicio compellentes, et macella carnificum (lanionum) vt ipsam Strigoniensera Ecclesiam iure suo, ex ipsis macellis proueniente, defraudare et damnificare valeant, a Ioco debito alias transferendo; et quod villicum de Kesztelch, iobbagyonem eiusdem Capituli, contra libertatem Ecclesiae Strigoniensis, et ordinationis nostrae seriem, in nostris contentam litteris, captiuassent, et in suo detinerent carcere ; captiuis vinculis mancipatum. Verum cura nos Strigonium causaliter venissemus, et praedictis villico, iuratis et vniuersis ciuibus Strigoniensibus, ad nostram praesentiam iudicialiter euocatis, assertiones vtrarumque partium, prout debuimus, seruato iuris ordine, secundum forraara iudicii audienles, examinassemus ; quia licet, praedictis ciuibus in suis responsionibus et petitis non sine notabili falsitate plurimum variantibus, ad vltimum tamen, quum ad veritatem negocii ventum fuit, praelibata iura ecclesiae Strigonien. ex propria confessione adstruere et affirmare necesse habentibus, ipsum D. archiepiscopum et suum capitulum, nec non Ecclesiam S. Thomae praedictam, ante tempora coronationis nostrae et postea tempore motae litis nobis constitit euidenter, iobbagyones seu populos et quosdam censuales habuisse inter fossatum Strigoniense, et praedictos iobbagyones seu populos in iudicando, et aliam quamlibet iurisdictionem, inter ipsos exercendo, et a suis censualibus sine contradictione censum annuum percepisse, ac a macellis tributum accepisse, et pariter exegisse; quia etiam discreti M. Stephanus, lector Ecclesiae Strigoniensis, M. Stephanus (Seraphinus) Praeposi-