Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
vindictam gladii recepit potestatem , suscepti regiminis constringitur aculeis, actus, et merita prospicere subditorum, vt illis in suis crescat beneficiis , qui munificentiam regiam vere fidelitatis precio promerentur. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire. Quod licet fidelitates, actusque strenui Comitis Abraam, filii Menoldi, notorii sint, nec aliqua possint tergiuersatione celari, tamen, vt ipsius fame preconium apud posteros celebre habeatur, et posteri vestigiis eius inhaerentes ad similia prouocentur, aliquos ex suis actibus voluimus in presentibus explicare. Ipse siquidem Comes Abraam, vt inde exordiamur tempore Ducatus nostri fideles et sedulos nobis exhibuit famulatus; demum eciam cum confinia regni nostri per Teotonicos capta essent, omnibus nobilibus illius partis Teotonicorum subiectis ditioni, idem Comes Abraam rebellauit predictis Teotonicis, in fide corone regie debita perseuerans. Item cum post mortem Domini Ladislai, quondam incliti regis Hungarie, fratris nostri patruelis, eidem successissemus in regni solium, et coronam, ipse Comes Abraam cum exercitu Domini Adalberti, Ducis Austrie, et Stirie, tunc inimici nostri capitalis, iuxta ciuitatem Tyrnen. viriliter dimicauit; vbi prostratis hostibus plures ex ipsis Teotonicis captiuauit, et in signum victorie vexilla hostium nobis transrnisit; Castrum etiam Sasvar vocatum, quod contra nostram per Teotonicos detinebatur maieslatem, ipse Comes Abraam expugnauit, nobisque reddidit expugnatum. Cum eciam ad expugnandum Castrum Posoniense Matheum Magistrum Agazonum nostrorum misissemus, ipse Comes Abraam in expugnatione dicti