Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
Castri viriliter dimicauit, mortis periculum non formidans ; vbi idem Comes Abraam letaliter exlitit vulneratus, quidam seruiens suus diem clausit extremum, aliis vero seruientibus suis fere numero quinquaginta crudeliter sauciatis; prout hec omnia per predictum Magistrum Matheum , aliosque nobiles illius partis cognouimus euidenter. Et licet idem Comes Abraam etc. (sequitur donatio ) Datum per manus discreti Viri Magistri Theodori, Albensis Ecclesiae Praepositi; aule nostre V. Cancellarii — — Anno Domini MCC. nonagesimo IIII. XV. Cal. Febr. regni autem nostri anno IV. Ex originali Jescripsit G. Pray coll. p. 96—3. A. Ch. 1294. Idem Andreas donationem super possessione Hutucheury , filiis Comitis Simonis factam renouat et confrmat. Andreas, Dei gracia , Hungarie , Dalmatie , Croacie , Rame , Seruie, Gallicie , Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex. Omnibus Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Regali dignum est et expediens eos, qui in dominicis seruiciis et expediosis famulatibus , diutius se exercent , munificentia gralulari, vt eo amplius ipsorum exemplo ceteri ad fidelitatis opera vehementius inuitentur. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus perueuire; quod consideratis fidelitatibus et seruiciorum meritis, Simonis et Michaelis, Comitum filiorum Comilis Simonis Gallici, que in omnibus expedicionibus regni nostri tempore progenitorum nostrorum, et nostris tam generalibus quam particularibus, semper et vbique locis el temporibus