Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
praesentes concessimus iitteras, dupplicis sigilli no«tri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri, Magistri Theodori, Albensis Ecclesiae Praepositi , Aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo , ducentesimo, nonagesimo tertio, decimo sexto Calendas Aprilis, regni autem nostri anno tertio, indictione sexta. " Ex originali Familiae B. Pronay edidit Ch. Engel Zeitschrift v. u. f. Ungarn. Tom. II. p. 43. sq. Cognatus fuit Andreas III. R. H. cum Viadislao Lokieteko per coniugem suam Fennenam , Uucis Cuiauiae filiam. Scriptura in originali non est Gothica. A. Ch. 1293, Idem Andreas villam caniferorum , Sumugy dictam, inter liberas villas de Scepus, ad normam Saxonum de Scepus , constituit. \ I Andreas, Dci gratia, Hung. Dalm. Croat. Ram. Seru. Galli. Lodomer. Cuman. Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus , praesentes litteras inspecturis, salulem in omnium Saluatore. Ad omnium noticiam harum serie volumus peruenire, quod nos caniferis nostris de Sumugy de districtu de Scepus, quos vulgaris locutio Besuncus appellat, ad frequentem peticionem et supplicationem eorumdem , hanc libertatem duximus ordinandam, vt in omni anno sex marcas auri cum pondere Scepusiensi, homini nostro dare, soluere tenebuntur, in tribus terminis infrascriptis: duas nempe marcas auri in festo Beati Martini , item duas marcas in medio quadragesime, residuum pecunie pretaxate in festo beati loannis Baptiste, soluent homini nostro ante dicto. Ceterum ordinauimus, vt in omni articulo causarum a iudicio et iurisdictione Comi -