Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

tis de Scepus , pro tempore constituti, iidem cani­feri nostri penitus exempti liabeantur, preterquam in his articulis, in quibus Saxones de Leuche et alii populi liberarum villarum de Scepus coram Comite antedicto, pro tempore constituto astare tenentur. Preterea si cjuis ex ipsis populis de Su­mugy contra aliquem Sacramentum facere debet, non in alio Ioco , quam in ecclesia eorumdem ante altare Sacramentum facere debeat. Mete autem, seu limites dicle terre Sumugy, prout in priuile­gio Domini regis Bele, carissimi aui nostri, quod est confirmatum cum priuilegio Domini regis La­dislai , fratris nostri charissimi patruelis , hoc or­dine distinguuntur: prima meta est super vnum montem , qui vocatur Beechene, a parte orienta­li , inde vadit ad partem meridionalem, et transit riuulum, qui vocatur Pecune, et ibi est meta iuxta virgas ; postea transit H o r n a t h, iuxta quod­dam fossalum, et vadit ad vnum riuulum; deinde vadit ad magnam viam, que venit de Gomor, et ibi transit magnam viam , et vadit per siluam per vnam semitatn; postea vadit iuxta vnum riuulum, qui vocatur D o b I i c a ; inde ascendit montem, et descendit ad vallem Czergain ; deinde ad riuum Lysnicha; deinde iterum transit Hornath, et vadit iuxta metam Mathie; inde vadit ad partem occidentalem , ad vnum pratum, et ibi est meta terrea ; postea vadit iuxta finem ville Tomasy, et ibi est meta terrea ; inde transit riuulum, qui vocatur Pecuna; deinde ascendit ad vnum monti­culum, retro viilam maioris T o m a sy ; inde ascen­dit ad alium montem , qui vocatur Poya; et va­dit per montem, et ibi descendendo in valle, iux­ta vnum puteum, est mela terrea, et sic termi-

Next

/
Thumbnails
Contents