Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

terdictiones , suspensionis et excommunicationis sententias, si quas in vos, et vel aliquam vestrum, aut aliquod monasterium Vestrum, seu quoscun­que alios occasione vestri, praemissorum praetex­lu , contra liuiusmodi concessionis nostrae teno­rem, per quemcunque de ceteris contigerit pro­mulgari. NuIIi ergo omnino Iiominum iiceat lianc paginam nostram concessionis et coustitutionis in­fringere, vel ei temerario ausu contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumserit , indignationeui omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apo­stolorum eius se nouerit incursurum. Datum apud Vrbem Veterem , die octaua Iunii , Pontiiicatus nostri anno quarto. " E Coll. Heuenesi Tom. 50. Litt. NN. p. 1-2. A. Ch. 1292. Jdem Nicolaus moniales in Veteri Buda, Ordinis S. Clarae, contra iniurias ,4. Episcopo Stri­goniensi vindicandas commendat. Nicolaus Episcopus , Seruus Seruorum Dei , Venerabili Fratri Archiepiscopo Strigoniensi, salu­tem et apostolicam benedictionem. Conquestae sunt nobis Abbatissa et conuentus monasterii Bea­tae Mariae Virginis in Veteri Buda, Ordinis San­ctae Clarae, Vesprimiensis Diaecessis , quod Ioan­nes Bungnad, et quidam alii laici Strigoniensis, Vaciensis et Transiluaniensis Diaecesum , super quibusdam fructibus, redditibus, prouentibus, iu­ribus , obuentionibus, pecuniarum summis , bonis et rebus aliis ad dictum monasterium spectantibus, iniuriantur eisdem. Ideoque Fraternitati Tuae per apostolica scripta mandamus , quatenus vocatis, qui fuerint euocandi, et auditis hinc inde propo-

Next

/
Thumbnails
Contents