Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

sitis, quod iustura fuerit, appellatione postposita, decernas, faciens, quod decreueris per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel ti­more subtraxerint , censura , simili appellatione cessante, compellas veritati testimonium perliibere. Datura Romae, apud Sanctain Mariam maiorem, Tertio Nonas Nouembris. Pontificatus nostri anno quarto." Ex eadem Coll. p. 29. Bulla haee transumpta fuit per Capitulum Ecclesiae Budensis A. 1451. A. Ch. 1292. Fragmentum conuentionis de possessione 01­war in reparationem damni, bonis Abbatiae B. V. de Saagh illati , per JlJagistros Lampertum ac Demetri­um , de genere Hunt - l 3aznan cedenda. Quod religioso viro Fratre Ladislao, Praepo­sito Monasterii B. M. B. de Sagh vna cum Nico­lao , filio Deegh, officiali suo, personaliter pro se, ac suo conuentu ex vna, et magistro Lamperto, filio Kazmeri de genere Hunt - Paznan parte ex altera, coram ipso conuentu personaliler constitu­tis, per eundem Magistrum Lampertum propositum exstitisset oraculo viuae vocis et relatum, quod quamdam possessionem suam Olwar vocatam, in Comitatu Hunt existentein, iuxta Possessionem Praepositi memorati , similiter Olwar vocatarn, adiacentem , inter quas vnus paruulus riuulus exi­steret, quam ipse Magister Lampertus propter re­staurationem destructionis villae Sagh , et damno­rum per interfectiones hominum, incendia, abla­tiones rerum in dicta villa Sagh perpetratorum, iuxta continentiam litterarum Capituli Ecclesiae

Next

/
Thumbnails
Contents