Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
Sancti Angeli Dominus, ac eius in regno Siciliae vicarius generalis , vir noster carissimus, pro dotario, et nomine dotarii de mandato dicti Domini genitoris sui nobis gratiose donauit, ac concessit, amoto inde quolibet alio, vsque ad nostrum beneplacitum duxirnus statuendum; tibi praesenlium tenore committentes, quatenus officium ipsum diligenter et fideliter exereeas, totam pecuniam vndecunque ad manus tuas officii tui tempore prouenturam, ad nostram Cameram successiue , sicut eam receperis destinare procures; ipsam Petro panettario illustris regis Vngariae, praedicti, cambello et familiari, ac nostro generali Vicario, assignandam. Recipiens de lrjs, quae sibi assignaueris, apud ipsum ydoneam ad cautelam. Volumus etiam, vt de introitu et exitu eiusdem officii, cum expedierit, tenearis curiae nostrae ponere rationem debitam et finalem tempore competenti. Data Neapoli. Anno Domini MCCXCII. die decimo octauo Decemb. VI. Indic. Regni autem nostri anno primo. " Ex eodcm regestro p. 182. Per Viuentium Fisci Patronum reuisum, et per Iosephum Cysauiuni RR. Syclae Archiuarium suhscriptum. Ex hoc diplomate patet Carolum Martellum anno MCCXC. pcr Jegatum Pontificiura, quod S. Antoninus ait, in Hungariae regem necdum fuisse incinctum. S. Antonin. III. P. tit. 20. c. 6. §. 7. j4. Ch. 1292. Idem Carolus Dalmatinos in suam molitur trahere partem: Die XXVII. in consilio (congregato de mandato Philippi de Nappis , Traguriensis potestatis), in quo quidem consilio proponit coram vobis dictus Dominus Potestas, et petit sibi consiiium ex-