Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
hiberi super petitione, seu requisitione, quae facta est per litteras communis Spalati, qua pro eis petit consilium ipsis dari , prout vobis videtur , super iuramentum fidelitatis, quod per quemdam nuncium regis Caroli Martelli postulatur ; sicut per me Dominicum , dicti potestatis Notarium, vobis nunc personaliter fuit lecta. Facto partito de sedendo ad leuandum , placuit maiori parti, quod nihil domino Paullo Bano significetur de requisitione, quae fuit facta a nunciis regis Caroli, quo vsque dictum commune a dicto Bano fuerit requisitum. Dessa Luce surgens, aregnando consuluit, quod in praesenti inueniatur et eligatur quidam sapiens et mittatur Spaletum, et quod illi nuncio respondeatur: quod commune Spaleti vult habere consilium cum Paullo Bano ; deinde ei postea respondeatur: et quod quaedam littera mittatur Communi Sebenici de ista materia. Item Thomas Zanniche surgens, in eodetn consilio consuluit aregnando , quod quidam Sapiens mittatur Spaletum, et dicat, quod ilii nuncio regis Caroli non potest modo responderi : quia, qui se regetn facit Yngariae, solet se coronari in tali ciuitate; vnde illi qui coronaretur in regimine Yngariae, intendimus obedire. — — — Item Dominus Mattheus Luce surgens , consuluit aregnando , quod mittatur PauIIo Bano aliquis nuncius seu ambazator, et asserat totam responsionem, quam fecimus nuncio regis Caroli, cum Spaleto et Sibenico. " Apud Lucium L. IV. cap. X. p. 301. Katona Tomo Vf. p. 1090. sqq.