Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
delibus, praesentem paginam inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam tenore praesentium, harum serie volumus peruenire: quod Zadur, filius Zelemerii, ad nostram accedens praesentiaui, quamdam terram F udur, filii Deda, Fiug et Zousa, sine herede decedentium , Ieke vocatam, in Comitatu Zabouch existentem, asserendo a lempore priorum Tartarorum esse vacuam et habitatoribus destitutam, a nobis petiuit sibi dari. Verum quia nobis de qualitate et quantitate dictae terrae, vtrum dictorum, sine herede decedentium sit, nec ne? et ad nostram collationem pertinere diguoscatur: fidelibus nostris Capitulo Agriensi dedimus in mandatis, vt vnum ex ipsis pro testimonio mitterent fide dignum, coram quo Alexander, filius Rolandi, homo noster, reambulando, dictam terram praesentibus commetaneis et vicinis statueret ipsi Zadur; euocatis ad terminum competentem, si quifierent, contradictoribus. Quod quidem Capitulum demuin Nobis rescripserat in haecverba: Excellentissimo Domino suo Andreae, D. gratia, IUustri Regi Hungariae, Capitulum Ecclesiae Agriensis orationes in Domino cum perpetua fidelitate. Litteras Vestrae serenitatis recepimus, continentes , quod daremus testimonium nostrum fide dignum, coram quo Alexander, filius Rolandi, homo Vester , reambularet terram , quam F udur, filius Deda, Fiug, et Zousa, sine haerede decedentes antea possidebant, Ieyke vocatam; conuocatis commetaneis, et vicinis, et statueret Zadur , filio Zelemerii, si non fieret contradictum; contradictores ad vestram praesentiam euocando, ad terminum competentem. ISos vestris mandatis ob-