Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

temperantes, vt tenemur, misimus nostrum ido­neum pro testimonio, qui ad nos reuersus dixit; quod praefatus liomo Yester, ipso praesente re­ambulasset praedictam terram, conuocatis comme- . taneis, et vicinis, videlicet Motho, Benedicto, Ladislao et Dionysio, Alexandro, et Thyba, Ti­burtio, ac Theodoro et statuisset eidem Zadur , nullo conlradictore ex eisdem existente. Actum in vigilia Matthei Apostoli. Nos igitur iustis petitionibus ipsius Zadur fa­uorabilem consensum adhibentes, considerantes maxime fidelitates et seruitia ipsius, quae nobis tempore coronationis nostrae, et demum Dominae reginae, consorti nostrae karissimae, cum ipsam Deus, qui cunctorum est creator, et omnium bo­norum actuum et statuum diflinitor, nobis matri­monialiter copularet, cuin omni feruore fidelitatis in curia nostra, et eiusdem Dominae reginae, con­sortis nostrae karissimae continue residens , fideii­ter exhibuit, et impendit. Praeterea inconflictu, quem contra Dom. Albertum, Ducem Austriae', et Stiriae, nostrum etregni nostri eo tem­pore capitalem inimicum, habebamus , idem cum militibLis ipsius Ducis Austriae, pro fi­delitate nobis debita et coronae regiae impenden­da, ante portam castri ciuitatis Viennensis lauda­biliter dimicauit; et in aliisetiam, quam pluribus locis, cum militibus ipsius Ducis Austriae dimican­do, suam fidelitatem, plurimum commendabilem, propriis cruoribus demonstraLiit. Et licet idem Za­dur pro tot et tantis fidelitatibus et seruitiis suis longe plura et ampliora a nostra maiestate mereri debuisset, tamen nos in aliqualem retributionem, seu recompensationem seruitiorum eiusdem ipsam

Next

/
Thumbnails
Contents