Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
eam temere venire tentauerit, secundo tertio commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat; atque in extremo examine districtae subiaceat vltioni; cunctis autem ei~ dem loco iura sua seruantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi ; quatenus et liic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inueniant. Araen." Igitur nos iussionibus seu mandatis eiusdem Dominae reginae obtemperare cupientes, vt tenemur, praedicta priuilegia, et articulos annotatos, non abrasa, non cancellata, non contaminata, non in aliqua sui parte vitiata , de verbo ad verbum transuini feciinus , et praesentibus nostris inseri litteris et annecti, ac nostro sigillo consignari. Datum in octaua Beati regis Stephani. A. Dom. MCCLXXX. E MSS. Heuenesi Tomo ZZ. nro LXXIX. p. 146. sqq. Originales in Archiuo Camerali. ^J-A. Ch. 1280. Litterae diuisionales congenerationalium Abae. Nos Comes Oinodey , filius Coraitis Dauid, Magister Dyonisius, filius Bodun , Comes Bodun, filius Georgii, ceteriqLie Nobiles de genere Aba, memoriae commendantes tenore presencium significamus , quibus expedit vniuersis: Quod cum super possessionibus Comitis Georgii, filii Petri de Sumus, Comitis Nicolai, magistri Thoraae, Comitis lohannis, et Magistri Michaelis , fratrum suorum de generatione nostra, volentibus ipsis et