Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
assumpmentibus diuisionem aequalem fecissemus , tali modo: quod a parte occidentaJi vltra fluuium Harnad , possessiones ipsorum cum omnibus suis vtilitatibus et villa Lemes, cessissent Comiti Geor-* gio fratri ipsorum possidendae. Item villa Obus et Scine Comiti Nicolao similiter cum omnibus vtilitatibus suis; item Magistro Thomae, villa Balar, et Puch vocatae, ad suam porcionem. Item eidem Iohanni villa Bodomer maior, et minor Bodomer vocatae , ad suam porcionem. Item Michaeli magistro iuniori fratri ipsorum villae Beretey et Terebey vocatae, similiter cum suis pertinenciis cessissent possidendae; in villa autem Suraus ipsis quinque fratribus cuilibet decem mansiones equaliter diuidendo cessissent ; tandem post mortem praedicti Magistri Thomae super porcionem suam fratres ipsius contencionem habuerunt. Nos autem procurantes, vt ne magna zizania inter ipsos valeat generari, seu oriri, partibus et assumpmentibus ordinauimus, vt ipse Comes lohannes pro porcione sua, quam habuit in Sumus, et pro tota porcione praedicti Magistri Thomae , habeat et possideat, sicut a nobis bona volunlate fieri postulabat, villam Puch, quae erat in porcione Magi-^ stri Thomae antedicti , alia autem porcio ipsius Magistri Thomae cessit aliis fratribus suis perpetuo et irreuocabiliter pacifice possidenda. Datum in Zokola , in festo natiuitatis Yirginis gloriosae. Annd Domini MCCLXXX." Ex originali membrana Camerae Vientiensis. Colletti Dipl. Szecheny. Tom. III. nro 46.