Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
A. Ch. 1290. Elisabeth, ftegina Hungariae, villas suas Belch , Rakus et Dada ademtas restituit. Nos Elisabeth, Dei gratia, Regina Hungariae, significamus Vniuersis, quibus expedit, per praesentes, quod licet quasdam villas nostras reginales Belch, Rakuss, et Vada vocatas, in comitatibus Simigiensi et Tholnensi existentes, oliin per nos Ecclesiae B. Virginis et deuotis ac nobilibus Dominabus sororibus, videlicet de insula Budensi, in eadem Domino iugiter famulantibus collatas, nuper cuin in Symigio fuissemus constitutae, abstu«. lissemus ab eisdem; tamen quia hoc in dispendium animae nostrae fecisse videbamur; habita plena et meliori deliberatione , cordis nostri, villas praenominatas ob remedium animae nostrae, ex munificentia regali, cum omnibus vtilitatibus, et pertinentiis earumdem vniuersis, auctoritate praesentium, praefatae Ecclesiae, et Dominabus, ac sororibus eisdem restituendas duximus, nec non restituimus ; reddidimus, reddimus, perpetuo iure possidendas, prout eisdem primitus dinoscimur contulisse. Datum Strigonii quarto die conuersionis S. Pauli Apostoli. Anno Domini MCCXC." E Coll. Dipl. Heuenesi T. LXXIX. seu Z. p. 2S8-9, A. Ch. 1290. Nicolaus PP. IV. Ladislaum R. H. coniugem suam prorsus reiecisse, infideles conira fideles in regnum induxisse, regimen Hungariae multis modis perturbasse , queritur. — — Sicut saepius inculcata fide digna relatio publicauit, charissimus in Christo filius noster (Ladislaus) rex regni praefati (Hungariae) suao salutis immemor, ac proprii prodigus honoris, et