Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
status, in deuium lapsus erroris, et a fide exorbitans , Tartarorum , Saraeenorum , Neugeriorum , et paganorum nefandos ritus amplectitur , cuin quibus in dispendium fidei et exterminium dicti regni, horrendo foedere est coniunctus ; quos etiam contra fideles in numero graui in regnum ipsum inducere non expauit; nobili muliere E. regina Yngariae, filia clarae memoriae Caroli, regis Siciliae , vxore sua, a se prorsus abiecta. Vnde eiusdem regni multimode turbato regimine , Ecclesiarum iura et aliorum piorum locorum temere vsurpantur , ac bona fidelium in regno ipso multis direptionibus et vastationibus exponuntur ; et libertas ecclesiastica conculcalur; ex iis animarum deploranda pericula et horrenda contingunt excidia personarum; multiplicatis in regno ipso dissidiis, alia non facile numeranda discrimina subsequuntur — — — Datum XIII. Kal. Iunii. Pontificatus nostri anno III. " Apud Rayn. ad an. MCCXC. nro XXXVIH. Qui tamen , ad quem dederit has litteras Pontifex, non innuit. A. Ch. 1 290. Idem Nicolaus Albertum, Austriae Ducem, vt legato suo ad Saracenorum etc. errores reprimendos in Hungariam destinato } consilio, auxilioue assistat, hortatur. Nicolaus Episcopus , Seruus Seruoruin Dei , dilecto filio, nobili viro A. Duci Austriae, salutem et apostolicam benedictionem. Confidimus, fili dilecte, quod lu tanquam Princeps Catliolicus, et deuotus, mentem tuam ad coelestia desideria dirigens, circa illa te promptum et paratum exhibeas, quae superno sint accepta conspectui, tuae salutis