Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

uore, quasdam terras: Kerejztur, Gurgud, et Heurke vocatas, habitatoribus carentes, in Comitatu de Tliorda existentes; quas vniuersi No­biles partis Transsiluaniae tUnc in ipsa expeditione nostra nobiscum existentes, per nos interrogati vnanimiter hominum sine herede decedentium fu­isse, asserentes, dixerunt, nostraeque collationi secundum regni nostri consuetudinem per omnia pertinere, easdem terras Keresztur, Gurgud, et lfeurke, nuncupatas cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis earumdem vniuersis, sub certis metis et antiquis Mag. Nicolao saepe dicto, ac suis hae ; ,e­dibus , haeredumque suorum successoribus contu­Ii:nus, dedimus, et dona-uimus , atque tradidimus de plenitudine nostrae gratiae, de consilio Praela­torum et Baronum nostrorum, iure perpetuo et et irreuocabiliter possidendas, tenendas el haben­das. Introduccntes autem eumdem in corporalem possessionem dictarum terrarum Keresztur, Gur­gud, et Heurke appellatarum per Deers, nobilem de Tuur, fidelem nostrum , sub testimonio Capi­tuli Ecclesiae Transsiluanae, praesentibus comme­taneis, et vicinis, nullo penitus contradictore exi­stente ; prout in lilteris eiusdem capituli nobis constititit euidenter. Vt igitur hae nostrae dona­tiones eidem Magistro Nicolao, ac suis posteris per nos factae, robur obtineant perpetuae firmitatis, nec tractu temporis per quempiam successorum nostrorum possint vel debeant reuocari, retracta­ri atque irritari, praesentes concessimus litteras nostras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per rnanus Vanerabilis in Christo Patris Gregorii, Dei gratia Episcopi Chanadiensis, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri.

Next

/
Thumbnails
Contents