Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

Anno Domlni MCCLXXXIX Regni autem nostri anno XVIII. " Ex autographo. Diplom. Regni Hung. in IV. nro 15. A. Ch. 1289. Idem Ladislaus Alexandro , filio Adriani , ob fidelia seruitia sub castro Borostyanheo, terram Bol­da , a Henrico, qui fratribus suis infidelibus adhae­sit, ablatam confert. Nos Ladislaus , Dei gracia , Rex Hungariae, significamus omnibus , memoriae commendantes , quod quia Henricus, filius Iacobi , fratribus suis, infidelibus nostris, filiis videlicet Henrici, se adiunxit et ammonitionibus pluries per nos fa­ctis, ad nostram gratiam redire non curauit; quam­dam villam Castri ferrei, Bolda vocatam, quam idem Henricus possidebat, auferendo ab eodem , Alexandro, filio Adriani , pro seruiciis suis, nobis sub castro Porustyan irapensis, vbi idem Alexander per dextrum brachium nobis intuenti­bus sagitta transfixus exstitit; et per eum cognatis suis Mychaeli videlicet, filio Stephani, Petro filio Myxe, et Thome, filio Alexandri dedimus et con­tulimus perpetuo possidendam, sine iuris praeiu­dicio aliorum. Datum sub Castro Porustyan. Ter­tio die Sancti Valentini Martyris. " E coll. Dip]. Szechenyi Tom. III. nro 63. confirmatae sunt liae donationales a Carolo Roherto A. S. a. [dem Ladislaus jpatronalum monasterii Borsmonostor a Laurentio subreptitie obtentum , Comitibus Demetrio et Michaeli reddit, Nos Ladislaus, Dei gratia, Rex Ilungariae, significarnus vniuersis, quibus expedit, presencium

Next

/
Thumbnails
Contents