Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

ralibus non deficere , vt semper in spiritualibus proficiant; donamus, conferimus et titulo perpe­tuae donationis, mera et simplici voluntate, irre­uocabiliter tradimus praefatam ciuitatem Sandecz cum teloneo, et omni quaestu, et vtilitate ipsius; nec non has villas et hereditates nostras, quarum haec sunt nomina : Baruce , Golkouice, Kadzia , Lachke , Maskoczu , Czernicze, Zarzece, Zagor­zuo, Szerez, Klaczany, Noszokovice, Dabroua, Mokra, Podegrodzu, Goszvica, Berzczna, Podr­zecze, Kochorovizice , Biczyec, Chelmiec, Strev­zize, Siedlec , Plonia, paruum Swiniarszko, Bie­ganice, Myslec, Bodolonice, Przisiemice, et Wi­etrznice, cum fluminibus, molendinis, clausuris , piscationibus , siluis , nernoribus , venationibus, mellificiis, et cum omnibus vtilitatibus et attinen­tiis earum vniuersis, quae eisdem villis de iure pertinent ab antiquo cum iuribus et potestatibus , secundum quod nostro Dominio subiacebant. Da­mus inquam praefato coenobio, et conuentui iure hereditario, pacifice et quiete in perpetuum pos­sidendas. Tantumrnodo hoc excepto, quod pro nostrae subsidio vitae , nostrisque necessitatibus ducentas marcas argenti fusi, annis semper singu­lis persoluendas de praefata moneta, quoad vixe­rimus , reseruamus. Praedictas autem ciuitatem , et villas cum iuribus, iudiciis, iudicato, cum vti­litatibus , et attinentiis supra descriptis, tamquam nobis ex donatione propter nuptias, vel nomine dotis , seu dotalitii facta, de iure pertinentes, qua­si domina legitima, et Princeps earumdem, supra­dicto coenobio duximus conferendas, tradendo et assignando eas in manus venerabilis in Christo Pa­tris nostri, Fratris Nicolai, Ministri Prouincialis,

Next

/
Thumbnails
Contents