Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
nomine memornti conuentus , stipulantis et recipientis, authoritate Reuerendi Domini Mathaei in porticu sanclae Mariae Diaconi Cardinalis, Tutoris et defensoris praedicti Ordinis sancti Francisci , praeliabiti Confessoris. Nulli ergo hominum liceat hanc nostrae donationis paginam infringere , vel ei ausu temerario contrauenire. Si quis autem hoc attentare praesumserit, indignationem omnipotentisDei, et dictorum Sanctorum incurrat, et cum iniquis in praefato examine districto recipiat portionem. In praemissorum itaque omnium euidentiam certiorem , praesentem paginam conscribi fecimus, et sigilli nostri munimine roborari. Acta haec sunt publice in Sandecz , coram Magnifico Domino Lescone, illustri Duce Cracouiensi, Sandomiriensi et Syradiensi; qui tunc est publice protestatus, nos posse rite facere praefatam donationem; et suo sigillo praesentem paginam etiam roborauit. Anno Domini Millesimo , Ducentesirao , octuagesimo , indictione septima , infra oclauas Apostolorum Petri et Pauli beatorum; praesentibus his : Comite Yarsio, Castellano Cracouiensi , Domino Procopio, Cancellario praefati Dornini Ducis; Comite Pelka, Castellano Sandomiriensi, Comite Zegota , Castellano Lublinensi, Comite Martino, Castellano Erezensi ; et coram his viris religiosis et Patribus venerandis: supra dicto Ministro, fratre Stephano, Guardiano Strigoniensi , Fratre Boguslao Lectore Fratrum Praedicatorum. Ad concordiam inter diclum Ducem , et nos faciendam ad instar legati de latere denominato Fratre Ioanne Custode, Fratre Borislao , Lectore , Fratrum minorum, et aliis quam multis, tam viris religiosis, quam Clericis