Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
litudinis nulla subsit, parificamus per omnia inercatores Australes , Viennenses, Uatisbonenses , Bauaros omnes, Saxones, Bohemos, Polonos et omnes hreuiter circa Rhenum in praedicta solutione tri— buti , de pannis etiam coioratis; regiae liberaiitatis de munificentia speciali, redintegrantes siue supplentes vberiorem ad cautelam, scu de nouo etiani concedentes, et ex nostra certa scientia largientes, si quid forte deesset iuri ipsorum telonii seu tributi, modo per omnia vel sollernnitate supradictis, omnium nostrorum Baronum de consilio et consensu, ac approbatione , rata firma , et inuiolata interpretatione seu concessione praesenti perpetuo permansura. Ne autem varietate et longinquitate temporum praemissae rei series nostraeque concessionis et declarationis efFectus valeat aliquatenus immutari; quum priuilegia regum et principum , praesertim erga Sanctam matrem Ecclesiam, deceat esse mansura , nulloque vnquam tempore vio-« landa ; in aeternam rei memoriam et perpeluam, eisdem fidelibus nostris , Capitulo Strigoniensi , praesentem concessimus paginam, dupplicis sigilli nostri munimine roboratam. Datum per manus venerabilis Patris D. Thomae , Dei gratia, Episcopi Vaciensis, aulae nostrae Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Dominicae Incarnationis Millesimo, ducenlesimo, octuagesimo octauo. Regni autem nostri anno sexto deciino. Duodecimo kalendas Aprilis." E MSS. Heuenesi Tom. E. nro XVIT. p. 1G5. Katona Tom. VI. p. 964.