Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

A. Ch. 1288. Idem Ladislaus Paschasio Episcopo Nitrien­si , in legatione a Cumanis multa dira perpesso, omnia iura sua de Nitria confert. Ladislaus , Dei graeia , Hungariae — — — R.ex. Vniuersis, praesentes litteras inspecturis, sa­lutem in Jargitore salutis. Humanae consideratio­nis oblutus ostendit, et demonstratio suggerit ra­tionis, vt, quod cuique iustis causis et titulis le­gitimis interuenientibus conceditur , vel confer­tur, id solidum et firmum debeat permanere; ma­xime quum aliquid in ius et proprietatem sanctae matris Ecclesiae, quae regenerat fideles in Chri­sto, pia consideratione donatur. Quidquid enim in proprios vsus impenditur , id non amittitur, sed potius conseruatur. Hinc est, quod vniuerso­rum notitiae tenore praesentium volumus fieri ma­nifestum , quod venerabilis in Christo Pater, do­minus Pascliasius , diuina miseratione, Episcopus Nitriensis, dilectus et fidelis noster, quondam fa­miliaris Clericus piae memoriae, domini Stephani regis , carissimi patris nostri, quum idem adhuc esset in minoribus constitutus , eidem carissimo patri nostro et nobis postmodum successiue in di­uersis et arduis regni nostri negociis et agendo seruiuit fideliter, multipliciter et etiam indefesse, se et suos viarum discriminibns, malitiis, teinpo­ribus impacatis, aduersitatum, angustiarum, et ne­cessitatum nostrarum, in tempestatibus , et peri­culis, in procellis, pro reformatione boni status coronae nostrae regiae et regni nostri exponere non formidans, in feruore fidelitatis eximiae lau­dabiliter persistendo; et specialiter ad filium Ru­dolphi Imperatoris , Ducem Austriae per nos mis­sus, pro secretis ambassatis nostris et legationibus Tom. V. Vol. III. 27

Next

/
Thumbnails
Contents