Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

nec resoluunt; quoniam disligantes easdem apud Strigonium similiter alii mercatores , de iisdera pannis coloratis soluere telonium nihil caussantur ; quin imo de rebus oranibus ipsis, quas et ipsi de­ferunt Cis - Rhenenses , soluant vna cum aliis tam de sindone, quam de pannis griseis, seu Tuscani­cis vel panulatis, et omnibus prorsus eorum rebus incunctanter , et mercimoniis aliis par vectigal. Quamobrem, quum regum et mundi Principum, quorum est priuiiegia concedere, condere seu lar­giri, ad eosdem etiam prius concessorum priuile­giorum pertineat interpretari ambigua , decidere dubia seu nodosa ; nos cum nostrorum consultis­sima deliberatione baronum et procerum — — decernimus decisione regia , in perpetuum obten­tura ; quod siue mercatores de Pesth, vel de Bu­da , illisque partibus conuicinis versus Iaurinum transeuntes, ingrediantur ciuitatem S rigonii , nec ne; transeantue per Dorogh vel perBanhida, quod certo certius fieri semper praesumimus , dicti ve­ctigalis in fraudem, S. Strigoniensi Ecclesiae tri­butum debitum, seu limitatum, ac si ipsam tran­sirent per mediam Ciuitatem Strigonii, soluere in­tegre etiam apud Iaurinum modis omnibus tenean­tur, sicque fraudare conantes dictum tamen tri­butum vel telonium ne euadant ; immo reuera poena propter hoc legitima, sicuti qui non soluto vectigali transierint, puniantur. Volumus similiter tributarium S. Strigoniensis Ecclesiae locum suum et mansionem habere in telonio Iaurinensi. In se­cundo vero dubitationis articulo , consimili tutissi­ina nostrorum interpretatione baronum, ac regni nobilium optimatum , in exsolutione tributi, S. Strigoniensi Ecclesiae debiti, quum ratio dissimi-

Next

/
Thumbnails
Contents