Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
capitc recipicns, vnus cognatus suus exstitit interfectus; et vndecim seruientes ipsius exstiterunt letaliter vulnerati. Et sic idem M. Georgius ipsum regnum Polonie, quod sicut regnum nostrum pro~ prium reputamus, de manu hostile ereptum, cum effusione sui sanguinis et suorum, potestati et Dominio Ducis Leznek restituit supradicti. Insuper eciam, quum nouissime dicta gens Tartarica ipsum regnum Polonie iniisset vastaturus, idemque Dux Leznek non credens, se posse resistere potencie ipsorum Tartarorum, ante eos terga vertens, se in terram nostram defensionis praesidio recepisset; sepe dictus M. Georgius, nobis agentibus in remotis, motu proprio, pro fidelitate nobis et regno impendenda , eundo intempestiue noctis silencio , sicut vir strenuus, seque pro honore nostro dubiis fortune casibus exponere non reformidans, vltra mille homines de Tartaris circa castrum Zandech inuasit, cum quibus preliando , ducem et principem eorum interfecit; ex eis eciam pluribus interhemptis; et sic quasi innumerabiles personas ex ipsius terre incolis de captiuitate ipsorum Tartarorum per suam militiam liberauit. Ad vltimum tan~ dem, quum iidem Tartari potenciam suam vsque ad finitimas partes regni nostri versus Sc ep es extendere voluissent: sepe dictus M. Georgius, quod hono inchoauit principio, ad optatum finem perducere satagens , in eodem confinio et circa indagines terre Scepes mansit pro defensione regni nostri, ibique die ac noclu cum ipsisTartaris pugnando particulariter , plures ex eis interhemit cum efusione sui saguinis et suorum. Et sic ipsi Tartari terram nostram, probitate et industria ipsius M. Georgii eis attrocius resistente, adire et inuadere.