Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

Deo propitio nequiuerunt; sed attriti et confusi de ipso confinio recesserunt. Nos igitur, quibus ex ofticio suscepti regiminis nostri incumbit metiri et pensare merita singulorum, et vnicuique iuxta suo­rum meritorum exigentiam respondere: conside­rando itaque fidelitatem et grata obsequia eiusdem M. Georgii, que nobis et regno nostro tam in ge­neralibus quam in particularibus expedicionibus , sicut praemisimus, exhibuit fideliter et deuote, at­tendentes; volentesque pro tot et tantis laudabili­bus et meritoriis obsequiis eidem M. Georgio , tanquam benemerito , occurrere regio cum fauore, et sudores ipsius bellicos linteo remuneracionis ab­stergere ; in aliqualem recompensacionem suorum premissorum, licet maiora et pociora mereatur, de plenitudine nostre gracie, ex certa sciencia, et mera liberalitate, de prelatorum et baronum no­strorum consilio, ipsi M. Georgio, filio Symonis , et per eum suis heredibus, heredumque suoriim in po­sterum successoribLis dedimus, donauimus et contLi­limus villas nostras regales, Sowar, et Sopotok voca­tas, in comitatu de Saros existentes, simul cum fos­sato seu pLiteo salis ibidem exsistente, quamlibet ea­rum cum suis vtilitatibus, attinenciis, et pertinenciis vniuersis , ac silua vsque Topl protendenti, sub metis antiquis et prioribus distinctionibus termino­rLim, sicLit tempore Domini regis Bele, aui nostri carissimi eedem terre habite SLint et possesse; iure perpetuo , pacifice, et irreuocabiliter possidendas. Cassantes et reuocantes auctoritate presencium omnia priuilegia nostra et litteras super facto ter­rarum earumdem, quibuslibet tradita seu conces­sa; ita quod vbicunque fuerint praesentata, viri­bus careant, et nullius sint penitus firmitatis. Cou-

Next

/
Thumbnails
Contents