Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

J. Ch. 1280. Elisabeth, senior Regina, idem se cum hae­reticis , iurisdictioni suae obnoxiis, facturam spondet. Elisabetli, D. gr. maior regina Yngariae , du­cissa in Machou, et de J3osna, omnibus Christi fi­delibus , praesens scriptum inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam ha­ruin serie volumus peruenire, quod cupientes sanetam fidem catholicam in ducatibus de Machou, et Bosna, et in Comilatibus de Posaga, et de Yal­cou, ceterisque comitatibus, nostrae iurisdictioni subiectis, ac aliis, quos, iuuante Deo, nos habe­re contigerit in fuiurum, destructis erroribus et eliminatis, atque destructis inde haereticis, qui ecclesiam sanctain et fidem ipsius demoliri, atque destruere damnabiliter moliuntur, per nostrae re-r, galis mansueludinis ac potestatis, nec non iuris- v • dictionis officium et ministerium dilatari; ad requi­sitionem el commonitionem reuerendi patris nostri. Philippi, D. gr. Firmani Episcopi, A. S. L. pro­mittimus, et assuinimus per praesentes, quod omnia statuta, iura atque decreta, contra haereticos et liaereticam prauitatem, quibuscunque nominibus censeantur, per sanctam sedein apostolicam edita, aut approbata, seu etiam acceptata, obseruabimus et ad mandatum ecclesiae sanctae Romanae, et per nos etiam ea faciemus a nostris subditis, in duca­tibus , ceterisque Comitatibus, nostrae reginali po­testati subiectis , inuiolabiliter obseruari; decer­nentes, ex nunc statutorum et decretorum huius­modi transgressores ac violatores per poenas cano­nicas atque legitimas compelli; eisque poenis sub­esse et subiacere debere. Si quis autem contra hu­iusmodi salubria statuta, et sanctam ordinationem fidei catholicae contraire praesumserit; iram omni-

Next

/
Thumbnails
Contents