Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

potcntis Dei et nostram indignationem se nouerit incursurum. Vt igitur huiusmodi sponsionis seu promissionis series robur obtineat perpetuae fir­mitalis, nec possil vllo vnquam tempore in irritum reuocari; praesentes concessimus litteras, si^illi nostri dupplicis munimine roboralas. Datum per manus M. Lucae, Strigoniensis Ecclesiae Praepo­siti, aulae nostrae Cancellarii , fidelis nosti i, An­no Domini MCCLXXX. XIV. kalendas Septem­bris, indictione octaua." Tbidem edit. Mansi. p. 510. Katona Torn. VI. pag. 840. sq. sl. Ch, 1280. Elisabelh , maior Ilegina, Guebelino de Leu­cha, terram duorum aratrorum conjirmat. Elisabetha, Dei gratia, Kegina Hungariae, innibus Christi fidelibus, praesentes lilteras in­specturis , salutem in omnium Salualore. Reginalis benignitatis sublimitas iustas peticiones fidelium de­bet ^on immerito exaudire, eorum praecipue, pro quibus gratuita merita seruitiorum intercedunt. Proinde ad vniuersorum, praesentium futurorum­que notitiam, harum serie volumus peruenire: Quod cum de gratia et fauore Domini regis Ladi­slai , filii nostri charissimi, et omnium Baronum suorum consensu, Dominium prouinciae Scypus ad nostras manus fuisset deuolutuui, et fidelein no­slrum Dominicum Ma^istrum Tauarnicorum nostro­rum ad reambulandas el mensurandas terras in Scy­pus misissemus, idem ad nos rediens retulit nobis, inter cetera: quod apud magistrum Guebelinum de Leucha, quamdam particulam terrae duorum aratrorum et paulo plus, iuxta terram Ilydurnik , a parte orientis, inuenisset, quam quidem terram,

Next

/
Thumbnails
Contents