Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
apostolicain edita, accej>ta, et quomodolibet approbata , ad requisitionem , et commonitionem reuerendi patris, D. Philippi, D. gr. Firmani Episcopi, A. S. Legati, deuote recipimus, acceptamus, ac etiam approbamus; praesenti pagina sta^ tuentes, quod huiusmodi statuta, constitutiones, leges et iura alque decreta in regno, atque omnibus terris, nobis subiectis, tam per nos, nostrosque successores, quam per duces, comites, barones, nobiles , iudices, ofliciales, ac populos vniuersos regni nostri et terrae, noslrae iurisdictioni subiectae , perpetuis temporibus inuiolabiliter obseruentur; decernentes, statutorum, constitutionum, legum et iurium ac decretorum huiusmodi transgressores seu violatores poenis canonicis atque legitimis in eisdem statutis, conslitutionibus, legibus, iuribus ac decretis contentis, subesse ac subiacere debere; ipsasque poenas et alia, quae in eiusmodi statutis et legibus continentur, nec non et sententias, quas auctoritate eorum ferri contigerit, per nos nostrosque successores, ac regni nostri iudices et ofticiales et alios quoscunque in regno nostro iurisdictionem habentes, ex.ecutioni debitae irrefragabiliter mandari debere. Si qui autem huius statuti nostri transgressores exsliterint; indignationem nostram merito se nouerint incurrisse, et regiam sentient vltionem. Datum per manus discreti viri M. Bartholomaei, aulae nostrae Vice-Cancellarii. Anno Domini MCCLXXX. Indictione VIII. regni autem nostri anno VIII. Apud Rayn. MCCLXXX. nro JX.