Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
nem fecerant, eidem sorori nostrae ad praesens priuilegium non duximus conferendum; sed easdem possessiones medio tempore apud ipsam sororem nostram reliquimus, donec dicli Comites Ok et cognati sui super dictis possessionibus experiantur coram nobis iustitia mediante. Datum in villa Jenke , tertia feria proxima ante festum Vrbani Papae. Anno Domini Millesimo , Ducentesimo , octuagesimo." E Collect. Heuenesi Tora. V. p. 437. A. Ch. 1280. Idem Ladislaus Stephano, Comiti de Bakon ^ ac Petro Patri eius, de genere Chah, castrum Kapold in Comitatu Soproniensi ob constantem fidelitatem confert. Ladislaus, Dei gracia, Hungarie, Dalmacie, Croacie , Rame , Seruie , Gallicie , Lodomerie , Cumanie, Bulgarieque Rex. Omnibus Christi fidelibus, praesens scriptum inspecturis, salutem in filio Virginis gloriosae. Ne ea , quae aguntur in tempore, simul cum temporis labilitate elabantur, litterarum solent testimonio roborari. Proinde ad vniuersorum, tam praesencium, quam posterorum noticiam harum serie volumus peruenire : Quod nos consideratis continuis fidelitatibus et assiduis seruiciis meritoriis Stephani Comitis de Bokon , et Petri fratris sui, flliorum videlicet Comitis Marcy, de genere Chak, fidelium nostrorum , que ydem nobis in diuersis regni nostri negocys , nobis adhuc in aetate tenera constitutis, laudabiliter impenderunt, se et sua diuersis fortunae casibus pro bono nostro et regni nostri commodo submittere nullatenus fonnidando. Nos ipsorum seruitiis, si non