Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

in toto, in aliqua sui parte respondere cupientes, regio cum fauore, vt alii eo inspecto , ardencius ad fidelitatis opera exercenda incilentur, quod­dam castrum nostrum, Kapold vocatum, in Co­mitatu Supruniensi situm, et ad eundem Comita­tum spectans, ac immediate ad regiam pertinens collacionem , cum omnibus suis vtilitatibus et per­tinenciis vniuersis, quibus actenus Comites Supru­nienses, pro tempore constituti, tenuerunt, con­tulimus, dedimus, donauimus , ipsis Comiti Ste­phano et Petro, fidelibus nostris, perpetuo et ir­reuocabiliter possidendum. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem, praesentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri , Magistri Bartholommei , aulae nostrae Vice-Cancellarii , dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCC. octuagesimo. Quarto decimo Kalendas Septembris , Indictione octaua. Kegni autem nostri anno octauo. " Ex originali membrana sanctioris Tabularii. Aug. tlo­mus. Coli. Dipl. Szechenyi Tom. III. nro 45. A. C/i. 1280. Idem Ladislaus se Praelatos, ad Synodum per Firmanum Episcopurn S. A. Legatum congregatos, castro Budensi excludi, ac necessariis vitae interdici iussisse, fatetur; in satisfactionem pro hac iniuria 100. marcas argenti hospitali erigendo, ac conseruan­do annuas addicit. Ladislaus, Dei gratia, Ilungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Bulgariaeque Rex. Omnibus ad quos praesens scri­ptum peruenerit, salutem in auctore salulis. Quum ad catholicos ct Deo deuotos Principes, et quosli-

Next

/
Thumbnails
Contents