Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

per consuetudinem mores fiant; nec ab illis facilo possis auerti, conuersis quodammodo in naturam. Nec Excellentiam regalem deterreant litterae quaedam , quas super tuis corona et regno per ministrorum tuorum malitiain conquereris fraudulenter extortas; sciturus, quod non est i n­tentionis Ecclesiae in iura Celsitudinis re­galis obrepere, vel tecum agere captiose, immo potius, tuis ad id concernentibus meritis , velut carissimum filium, prout eam decet, apo­stolico fauore protegere, ipsiusque vbertate, qua­si maternis vberibus, confouere. Datum apud mon­tem flasconem II. Kal. Octobris. Anno II. Apud Rayn. ad A. 1282. nro XXXVI. Martini IV. L. II. epist. 86. Katona Tom. VI. p. 873. sqq. A. Ch. 1282. Idetn Martinus Carolo , Siciliae Regi , in subsidium terrae S. profecturo, etiam regni Ilungariae decimas addicit. Charissimo in Christo filio , Carolo , Regi Si­ciliae illustri, et dilecto filio , nobili viro Carolo Primogenito eius, principi Salernitano. Cum sicut ex parte vestra fuit propositura coram nobis, vos zelo fidei et deuotionis accensi, viuificae crucis as­sumpto signaculo proponatis in terrae sanctae sub­sidium proficisci ; nos huiusmodi vestrum salubre propositum, et in oculis diuinae maiestatis acce­ptum , multipliciter in Domino coinmendantes ; vt id comtnodius et eflicacius exequi valeatis, tibi fdi Ilex decimam omnium ecclesiasticorum prouentu­um huiusmodi subsidio deputatain, in tota insula Sardiniae , totoque regno Vngariae, si quoad de­cimam ipsius regni ad id charissimi in Christo lilii

Next

/
Thumbnails
Contents