Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

nostri (Ladislai) regis Vngariae illustris, assensus accedat , per sex annos , prout est ipsius terrae subsidio per generale conciliura Lugdunense con­cessa, dummodo votum crucis in termino tibi ad faciendum passagium per sedem apostolicain assi­gnando personaliter prosequaris, praesentium au­ctoritate concedimus , assignandam circa tempus passagii a sede apostolica-tibi , vt praedicitur , sta­tuendi. Si vero tu, fili rex, personaliter illnc pro­ficisci quouis casu impeditus nequiueris vel nolue­ris; volumus, quod tu , fili Princeps, decimara eamdem simili modo per idem tempus habeas; dummodo pensatis tuae potentiae viribus cum ho­norabili bellatorum equitum comitiua ipsius terrae negocium , transfretando iuxta dispositionem eam­dem in eodem passagio, in persona propria prose­quaris. Volumus autem , quod tempore assignatio­jiis decimae memoratae ille, cui assignationem il­lam fieri contigerit, se obliget et sufficienter ca­ueat, ad ipsius Ecclesiae voluntatem , quod , si , quod absit, contingat eum, vt dicitur ab ipsius prosecutione voti , mortis aut quouis alio longo impediinento subduci, praedicta decima ad Roma­nam ecclesiam libere reuertatur ; vosque vel alter Vestrum decimam ipsam , si forsitan aqte vestro vel alterius vestrum nomine percepta fuisset, ei­dem romanae Ecclesiae nomine dictae terrae san­ctae reddere teneamini, ad Apostolicae Sedis arbi­tr-ium in terrae memoratae subsidium conuerten­dam. Per huiusmodi autem concessionem , vobis gratiose factam, a nobis in fauorem et subsidiurn dictae terrae , non intendimus nos, vel cameram nostram, aut Romanam ecclesiam , si forsan vos , aut alterum vestrum dictam decimain quocunque

Next

/
Thumbnails
Contents