Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
A. Ch. 1282. Lucas P?aepositus Scepusiensis sex Canonicix a se fundatis Capitulurn Scepusiense auget. Lucas, miseratione diuina, praepositus Ecclesiae S. Martini de Scepus, aulae maioris reginae Hungariae Cancellarius, vniuersis, praesentes litteras inspecturis, salutem in vero Salutari. Quum ecclesiastica beneficia pro illis, qui diuina in ecclesiis exereent ollicia, sint instituta, indecorum omnino et absurdum videretur, si aliqua ecclesia. quae reditibus abundet , praesertim cathedralis, ministris legitimis defraudetur. Ynde, quum Ecclesia B. Martini in Scepus debitis ac congruentibus careat ministris, qui diuina officia in eadern valeant ministrare ; nos , qui vtilitati ecclesiae • praenotatae toto animo volumus prodesse, vt te. . / "Tiemur, sex canonicos de nouo ordinauimus; vi* delicet Ioannem Sacerdotem , qui pro salute animae nostrae missam B. M. V. quotidie celebrabit, et sicut ipse, ita et omnes successores sui in perpetuum, temporibus successiuis ; magistrum Stephanum, Magistrum Iacobum, item Helbrandum et foannem Clericos, item Iordanum. Quum autem, qui ad onus eligitur, repelli non debeat a mercede ; praenotato Ioanni Sacerdoti , et suis successjpiribus, volentibus tamen hoc officium virginis gtoriosae fideliter celebrare, contulimus decimas — — — Vt autem praesens scriptum robur firmitatis in posterum valeat obtinere ; impressione nostri sigilli et capituli ecclesiae nostrae lecimus consignari. Datum apud Ecclesiam B. Martini, in Dominica proxima post festum Apostolorum Petri et Pauli. Anno Domini MCCLXXXII. " Ex antographo. Wagner Anal. Scep. P. I. p. 302. Kiitona Tom. VI. p. 872. Bardosy Supp. 223.