Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

J. Ch. 1282. Martinus PP. IF.in Gerardi Praepositi Vetero­Budensis electionem inquiri, ac legalem confirmari iubet. Martinus Venerabili Fratri — Episco­po Vaciensi salutem Fuit ab olim nobis ex­posilum , quod dudum praepositura Ecclesiae S. Petri de xeteri Buda Vesprim. Diaeceseos, vacan­te per resignationem Venerabilis fralris nostri Io­hannis Archiepiscopi tunc electi Colocensis , dile­cti filii Capitulum ipsius Ecclesiae dilectum filium Magistrum Gerardum Canonicum Albensem , in eiusdem Ecclesiae Praepositum concorditer eligen­tes a dileclis filiis, Capitulo Strigon. ad quos hu­iusmodi electionum conlirmatio spectare dicitur, sede Strigoniensi vacante; quae tunc vacabat; pe­tierunt electionem confirmari praedictam; dictis veroCapituIo Strigoniensi negocium huiusmodi re­mittentibus ad venerabilem Fratrem nostrum Phi­lippum Firmanum Episcopum, tum in illis parti­bus Apostolicae sedis legatum, tandem idem Epi­scopus negotium ipsum ad sedem Apostolicam di­citur remisisse; sicque nos dileeto lilio nostro C. lit. B. Peti i et Marcellini Presbite. Card. dictum negocium duximus committendum, ac per nostras litteras sub certa forma vbili fratri nostro — Stri­goniensi Archiepiscopo , ac dicto Capitulo de ve­teriBuda mandauiinus inhiberi, ne huiusmodi pen­dente negocio de Praepositura ipsa in dicti electi praeiudicium aliquid innouarent. landem quoque Cardinalis examinauit praedictum negocium dili­genter. Postmodum autem nos attendentes , quod tu de facto , et facti circumslantiis habere poteris notitiam pleniorem, fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus commissione huius-

Next

/
Thumbnails
Contents