Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

scensuum exhibita satisfactione , Banus descensum facere non debet, nisi iusta causa Regni et legitime imminente. Et Nobiles ac Iobagiones castrorum de descensibus Bani debent vsque dies Sancti Martini modis omnibus expedlri. Item si quis in soluendo Mardurinas, collectam septem denariorum, iudicia exercitualia , vel etiam coliectam, quae in Regno fieri continget, seu iudicia, in quibus si conuictus contumax extiterit, et rebellis, Comes Zagrabien­sis vel Crisiensis, cum vno de coiudicibus sibi — — ad exigeiidum procedet, assumto secum testi­monio Capituli Zagrabiensis vel Cliasmensis, pro eo, ne plus iusto debito exigatur. Et in processu suo super aliquem Nobilem vel Iobbagionem Ca­stri descensum facere non debebit, sed expensas, quas fecerit descendendo, de bonis etiam recipiet contumacis. In super volumus sub silentio poe­nae, quod Nobiles in Zagoria, et aliis comitatibus similibus, eo die, prout alii, descensum dare non teneantur; nec eius adstare iudicio ; sed Banus eos iudicabit, pro tempore constitutus. Sane collecto­res etiam Mandurinarum non cum pluribus pro­cedere debeant, nisi cum duodecim hominibus , habentes 14. equos, et non plures; quibus quidem de qualibet conditione pro victualibus administra­ri debent — vna, seu gallina , anser vnus, quar­tio cubuii de vino, cum cubulo tuni palmarum duodecim cubuli de pabulo, cuin CLibulo quatuor palmarum ; et non vltra. Prout felicis recordatio­nis Domini nostri illustris Regis Belae in priuile­gio continetur. Collectores aLitem s e p t e in dena­riorum, vel iudiciorum exercitus, de medietate habebunt descensus memorati; dictique collectores Mardurinarum in curiis Nobilium vel Iobbagio-

Next

/
Thumbnails
Contents