Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
num castri, domus aliquas aut tlomum villici, auf Praeconis, moleudina et slubas dicare non debeant A'llo modo. Villico etiam domus vna, acturiae suae pro recipiendis hospitibus, liberae relinquantur, et talis debet liabere villicum, vel Praeconem, qui decem iobbagiones possidet, et non infra. Jtem aliqui commorantes super terris Nobilium vel Castri Jobbagionum dicari non debent, sed iobbagiones eorum si quos liabent. Et quod omnia praemissa debito ordine obseruentur, cum Comile Zagrabiensi continuo Nobiles et duo Iobbagiones castri, et totidem cum comite Crisiensi, quos regnum eligendos duxerit, iudicabunt. Qui si omnino adesse non possent, tres vel duo Iudices eo die sufficient ad iudicium faciendum. Vt autem haec statuta supra scripta seu constituliones, robur perpetuae obtineat firmitatis, praesentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum Zagrabiae quinta feria proxima post octauam Pascae. Anno ab Incarnatione Domini Miliesimo, ducentesimo, septuagesimo. Singulare hoc constitutionis Diploma transsumsit Capitulum Chasmense Anno AICCCL. In iucem primum protulit Kerchelich. Notitiae Prael. p. 201 - 202. A. Ch. 1270. Extractus Diplsmatum aliorum anni huius. 1.) Stephanus Rex ad petitionem E. reginae, consortis suae charissimae, terram Tysmog, in qua olim Custodes syJuarum regiarum residebant, donat Praeposito Saaghiensi, eumque per Michaelein Comitem de Zolum, induci mandat. Datum per manus Magistri Benedicti, Orodiensis Ecclesiae Praepositi, Aulae Vice- Canceliarii, A. 1270. secundo Idus Augusti Regni Primo.