Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Sacerdotem, pro testimonio recipere nullus possit. Ad haec si actio fiat in Praesentiain nostram , quindena diei actionis ; si vero in praesentia no­strorum Iudicum actio debet pro termini — — Si actor primo certificationis edicto, in Jitis iudi­cio suae exprimeret actionem, ne locus fraudibus reseruetur, et, si conuenlus in primo non compa­ruerit termino , quadraginta denariorum iudicio subiacebit. Pro ceterorum vero ol:>missionibus ter­minorum , consueta regni iudicia soluere. Item citatus in caussa possessionis, furti, violentiae, ho­micidii , aut infidelitatis , si personaliter vel per hominem comparuerit suum , responsio peremto­ria , siue iudicii grauamen , vsque ad septimum terminum debeat prorogari, acceptione cuiuslibet termini quindecim dierum, iudicia obseruentur, vel pro septem edictis , quae legitime recipi pos­sent, vnus terminus peremtorius assignetur, et si quis in praemissis casibus in septimo termino non comparuerit, iudex in octauo termino publice fa­• ciet proclamari , quod reus iuri parere debeat, quare in prioribus terminis non comparuerit? Os­tensurus iustam et legitimam rationem. Qui si et­iam tunc se absentauerit, actor mittetur causa rei sumendae in possessionem contumacis, pro modo delicti vel maleficii in Jitis iudicio declarati. Prae­terea , siquis Pristaldo contradixerit, vel maculam obiecerit falsitatis , si ipsum Jegitime conuincere non posset, soluet pro iudicio marcam vnam. Item si quis Pristaldum verberauerit, vel hominem ca­pituli datum pro testimonio, conuictus tamen le­gitime , poenae decem marcarum subiacebit. Si quis autem in figura iudicii litteris capituli vitium apposuit falsitatis, et non conuicerit regni legiti-

Next

/
Thumbnails
Contents