Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
mis documeutis, deccm marcarum poenam soluet. Ceterum, quum quis in causa pecuniaria condemnalus, iudici vel aduersario suo vsque ad secundum terminum satisfacere non curauerit, dicto termino vnus de Iudicibus per regnum constitutis., ibit cum liomine Comitatus Zagrabiensis vel Crisiensis , adliibito testimonio Capituli Zagrabiensis vel Chasmensis, et de bonis seu rebus contumacis, iuxta condignam aestimationem iustum exiget iudicatum. In peculio autem petito magnae quantitatis Iudices inspecta qualitate personarum secundum suam discretionem moderabuntur terminos pro solutionibus faciendis. Ilem, si quis alteri crimen obiecerit laesae maiestatis , vel dixerit: quod falsam cudi faciat monetam , si conuincere non possit, poenam pati debeat talionis. Statutum fuit etiam; si quis contra alterum in iudicio proposuerit, quod in regno ducat vitam publice violentam, et non conuicerit, secundum iuris processum soluet dimidii hoinagii iudicium, pensas scilicet sexaginta. Si vero actor proposuerit contra reum, quod ipse rerum suarum fur extiterit , si vero satis et legitime non conuicerit, iudicia duo soluet. Si quis autem in iudicio constitutus alterum seruum suum in Iuaicis praesenlia vituperauerit, iudicium linguae soluet; scilicet 25. pensas. In minoribus autem causis conuictus solo iudicio grauabitur. Item , si cui obiectum fuerit in iudicio, quod super domum alterius venerit manu violenta , et non conuicerit , iustitia mediante soluet dupplex. Adiectum etiam fuit praemissis, quod in quolibet genere actoris adiudicato ad duellum, siue Sacramentuin, siue partes compositionem fecerint , iudex vltra formam compositionis habitae