Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Quum niliil memorialiter retineatur, nisi sub testimonio litterarum obseruetur; ad vniuersorum igitur tam modernorum, quam futurorum tenore jiraesentium volumusnotitiam peruenire: quod nos iibertatem hospitum nostrorum de loeo vocato scilicet Cosue, eisdem concessam semper firmam, ct illaesam permanere volentes, priuilegio nostro duximus esse confirmandam. Praefatorum si quidem hospitum libertas in liunc modum est ordinata: vt annuatim singulae mansiones, Jocum nominatum inhabitantes, tertium rnediuin pondus nobis soluere teneantur, et maiori viJlae vnum denarium currentem pro frisatico. Praeterea etiam iidem liospites semel i«i anno nos tenentur suscipcre , et ad nostram coquinam vnum ljouem tenuein, aut porcumbonum, decem gailinas , duos anseres da re teneantur. Vinum etiarn, si pro Jeui foro conligerit comparari, decem cubulos ; si autem pro cariori quinque cubulos tenentur administrare; et panes in sufficientia. Si vero viterius fuerit necesse in ipsa villa commorari, domos nobjs et nostris concedent; sed quae nobis, vel nostris fient necessaria , iusto pretio comparabimus. Hoc eliam eorumdem est concessum libertati, vt ad resecandas segetes nostras nullus ipsorurn inuite poterit compelli, nisi quis propria bona voluntate concesserit; Hoc etiarn addito, quod nemo ex iilis in nostram legationem mittendus erit, nisi per tantam vsque horam prandii poterit perueniri. Nec hoc praetermittendum est, vt si quis hospitum supra dictorum sine herede decesserit, omnes suas facullates liberum habebit arbitrium quocunque volet disponendi. Si quis ctiam illorum, se a nobis voluerit absentare, et de loco dicto recedeie,