Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
omnia sua aedificia, scilicet curiam et domos ven•dendo, saluis rebus suis omnibus, die lucente licentiatus, absque vllo impeditore, liberam liabeat recedendi facultatem. Praeterea si quis in iudicium inciderit, sexaginta denarios soluet, et non plures. Si vero aliquis ex ipsis hospitibus discordiam mouerit cum conhospite suo, et irruens in illum verberauerit, quot passus pedum sunt de domo irruentis vsque ad domum verberati, totidem sexaginta denariorum poena punietur. Si quis autem gladio alterum vulnerauerit, quot pollices in vulnus illatum impriment, tot sexaginta denarios ipse vulnerator soluere debebit. Si vero cura cultello quis socium suum vulnerauerit, manus eiusdem sauciatoris, in macello cum cultello debeat penetrari. Si quis autem aliquem occiderit, ipse etiam contra occidetur. Si vero manum, vel pedem alterius quisquis amputauerit, ea !em poena punietur. Yolumus etiam, vt causas furti, et efTusiones sanguinis, inter ipsos hospites exortas, ipsi nos discutiamus; sed duae partes iudiciorum nobis pertineant; tertia vero pars cedat in ius villici loci illius. Vt autem liaec libertas hospitum nostrorum per nos concessa in posterum illaesa permaneat, et inconcussa, sigilli nostri munimine concessimus roboratam. Datum in Igol anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo. E MSS. Kaprin. in 4. T. I. p. f. A. Ch. 1270. Capituhim Taurmense Comitem Laurentium Thomae, fdio Euzen particulam terrae de villa Geotan, conditione seruitii militaris contulisse, testatur. Capitulum Eeclesiae laurinensis, Vniuersis Christi fidelibus, presens scriptum intuentibus, saTom. V. Vol.I. 6