Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

si. Ch. 1272. Elisabeth, maior regina, vi sui iuramenti , coronationis occasione nuncupati, terras occupatas Moysi Palatino restituit. Elisabelli , Dei grat5a, Regina Hung. , vniuer­sis sanctae Matris Ecclesiae filiis, praesens intuen­tibus, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuer­sorum notitiara, tam praesentium, quam futuro­rum, harum serie volumus peruenire: quod Moys Palatinus, Comes Supruniensis, et ludex Cuma­norum , fidelis noster, a nobis cura instantia po­stulauit, quod villas Kosut, BeJch, Chop, Fur­nos, et Bakusi vocatas, in Tolnensi et Simigiensi Comitatibus constitutas, quae patris sui Magni Moys, quoncJam Palatini fuerant, et per Dominam Mariam socrum nostram , bonae memoviae, inde­bite occupatae fore dicebantur, de nostra gratia sibi restituere et reddere dignaremur pleno iure. Yerum quia veritas de praedictis possessionibus plene nobis non constabat; ad inquirendam omni­modam veritatem Yenerabilem Patrem Philippum, Dei gratia Episcoputn Yaciensem, aulae nostrae Cancellarium, duximus transmittendum ; qui ad nos rediens Nobis dixit: quod praedicti Moys Pa­latini assertionibus veritas facta diligenter inquisi­tione per omnia suffragaretur manifeste; vnde curn die appositionis coronae capiti nostro promisimus iuramento , quocl i u r a N o b i I i u m per antecessores nostros indeliite alie­nata, et iniuste occupata, reddi facie­m u s e t r e s t i t u i; et quia etiam tum per prae­dictum venerabilem Patrem, tum etiam veridicis relationibus fidelium,et fide dignorum Nobis consti­tit euidenter, praedictas pessessiones ad MoysPa­latinum iure hereditario et rationabili pertinere ;

Next

/
Thumbnails
Contents