Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

volentes eidetn condigno retributionis stipendio propter obsequiorum merita, quae Nobis et di­uersis, et specialiter in Bulgaria cum suprema fi­delitate impendit, respondere , ad plenum easdem cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis reddidi­mus, restituimus, perpetuo et irreuocabiliter pos­sidendas, quemadmodum Pater eiusdem possede­rat ab antiquo. Ne igitur liuius rei series proces­su temporum per quempiam valeat in irritum re­uocari, praesentes concessirmis litteras, sigiili no­stri munimine roboratas. Datum anno Domini Millesimo ducentesimo septuagesimo secLindo. " E MSS. Heuenesi Tomo ZZ. nro LXXIX. p. 146. sq. A. Ch. 1272. Idem Stephanus Comiti Dominico et Michae­li, fratri illius, recensitis meritis terram Kdros donat. SteplianLis, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeri­ae, Comaniae, Bulgariaeque Bex. Omnibus, qui­bus praesens scriptum patuerit, salutem in vero salutari. Quia regum omnium et regnorum po­tentia in sola suorum fidelitate consistit: cum prae­miorum remuneratione prospexerint se fecundos, de virtute semper crescere studeant in virtutem; alii quoque niciulominus eorum exemplo inuitati, ad probitatis studia feruencius incitentur. Proin­de ad vniuersorum noticiam liarum serie volumus perLienire: Quod cum Nobiles et Iionesti viri , di­lecti et fideies nostri, Comes Dominicus, et Ma­gister Michael, frater eiusdem, iilii Coinitis Petri, de genere Chak, regno et regie dignitati indicia deuote fidelitatis quampluries demonstrauerunt. Primo et principaliter, cum propter persecutionem

Next

/
Thumbnails
Contents