Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
sumpti cursus profectum minus sufficientes rcddantur , autlioritatis regiae subsidio solidare ; nostrae sane potestatis specialem considerantes exigentiam, diuinis officiis iriancipatos vniuersos quidem, sed eos potissimum, de quibus nobis cura praeeminet familiarior, nostro volumus amminiculo ?ucundari ; proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod cum ad salutandam Ecclesiam sancti Regis, quae est extra muros Castri Albensis, in qua Corpus reg i n a e E u p h r o s i n e, matris inclyti regis Belae, felicis recordationis, intumulatum est, accessissemus, vidimus et referente fratre Pontio, viro honesto, m a g i s t r o d o m o r u m h o s p i t a 1 i s p e r H u ng a r i a m , e t S c I a u o n i a m , Sancti Ioannis Baptistae Hierosolymitani, intelleximus, quod Iiomines, qui in territorio eiusdem ecclesiae commorabantur in insula, propter viblentosdescensus Baronum nostrorum, et collectas nostras aufugissent. Nos igitur querelis, et petitionibus ipsius fratris Pontii inclinati, populis in dicta insula coinmorantibus, et ad eam se congregantibus, ne dicta ecclesia Sancti regis permaneat desolata , de gratia speciali hanc misericordiam duximus faciendam ; quod iidem populi nullam collectam, liullumque tributum , vel exactionem aliquam soluere teneantur: nec aliquis Baronum nostrorum supereos praesumat descensus facere violentos, cum dicli populi terras arabiles, aut siluas, aut aliquas alias vtilitates, praeler areas et fundos domorum suarum non (habeant) vnde se commode possent sustentare. Si quis autem huius nostrae constitutionis transgressor exstiterit, eum tanquam nobis infidelem condemnabimus. Statuimus etiam, quod