Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
praedicti populi ab liuiusmodi grauaminibus manibus armatis, si poterunt, contra quemlibet authoritate nostra se defendant; nullum iudicium sibi de eisdeni populis faciemus; yolumus itaque et firmiter praecipimus, Comiti et Jobagionibus Castri Albensis, quod collectores pro tempore constitutos super ipsos populos nullatenus adducere audeant, aut praesumant. Vt igitur huius nostrae concessionis series , robur obtineat perpetuae fir— mitatis, praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboralas. Datum per manus magistri Benedicti , Orodiensis Ecclesiae Praepositi, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini, millesimo , ducentesimo, septuagesimo secundo, octauo idus ApriJis, indictione quinta decima, regni autem nostri anno secundo: Venerabilibus Palribus Philippo Slrigoniensi, Stephano Colocensi, aulae regiae Cancellario, et loanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Iob Quinqueecclesiensi , Brittio Chenadiensi, Philippo Vaciensi, aulae Dominae Ileginae Cancellario, Paulo Vesprirniensi, Thimotheo Zagrabiensi, Lodomerio Varadiensi, Dionysio Iauriensi , et Petro transiluano Episcopis, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Movs Palatino, Comite Supruniensi, et Iudice Cumanorum, INicolao iudice Curiae, et Comite Simighiensi, Egidio Magistro Tauernicorum, Comite Posoniensi, loachimo Bano totius Sclauoniae, Mathaeo Wayvoda Transiluaniae, Comite de Zounuk, Laurentio Comite de Doboka, Bano de Zewrino, Petro Magistro Dapiferorum, Comite de Gvechke, Alberto magistro Agazonum , Comite de Zibino, Philippo Magistro Pincernarum, Paulo Hano, Comite Ba-